Aller au contenu

Paroles de

O filii et filiae

Auteur : Jean Tisserand Le O filii et filiæ est une hymne du temps pascal, notamment du dimanche de Pâques, attribuée en général à un cordelier, le frère Jean Tisserand († 1497).…

Appréciation Pas encore de vote
Difficulté Pas encore de vote
Proposer un chant

11 – In hoc festo sanctissimo,
Sit laus et jubilatio :
Benedicamus Domino.

12 – De quibus nos humillimas,
Devotas atque debitas
Deo dicamus gratias.

1 – O filii et filiæ,
Rex cælestis, Rex gloriæ,
Morte surrexit hodie.

2 – Et Maria Magdalene,
Et Jacobi et Salome,
Venerunt corpus ungere.

3 – A Magdalena moniti,
Ad ostium monumenti
Duo currunt Discipuli.

4 – Sed Joannes Apostolus
Cucurrit Petro citius,
Ad sepulcrum venit prius.

5 – In albis sedens Angelus,
Respondit mulieribus,
Quia surrexit Dominus.

6 – Discipulis astantibus,
In medio stetit Christus,
Dicens : Pax vobis omnibus.

7 – Postquam audivit Didymus,
Quia surrexerat Jesus,
Remansit fide dubius.

8 – Vide, Thoma, vide latus ;
Vide pedes, vide manus,
Noli esse incredulus.

9 – Quando Thomas Christi latus,
Pedes vidit atque manus,
Dixit : Tu es Deus meus.

10 – Beati qui non viderunt,
Et firmiter crediderunt :
Vitam æternam habebunt.

Ce clic contacte YouTube : l'adresse IP peut être transmise à Google et l'autorisation est mémorisée six mois. Gérer mes cookies

La newsletter du terroir !

Plongez au cœur de la tradition du chant français

Abonnez-vous et découvrez :